Pesquisando no "site" do ANTT o Mosteiro de
São Pedro de Arganil verificámos que em 1187 se designava por Mosteiro de
Arganil, mas mais tarde por Monasterij Sancti
Petri de Arganil, como nos aparece no documento e,
posteriormente, por Mosteiro de Folques ou Mosteiro de São Pedro de Folques.
Sobre a igreja de Sancti Iohanis de
Manta in Collo de Covelliana sabemos que o padroado desta igreja foi doado ao Mosteiro por João
Mendes, seu fundador e ainda que houve
uma causa em que foram partes os clérigos e paroquianos da igreja e o prior e
frades do Mosteiro de São Pedro de Arganil de que foi delegado apostólico o
bispo da Guarda (Egitânia).
Continuamos a publicar alguns destes documentos encontrados no espólio de Luiz Fernando Carvalho Dias.
Continuamos a publicar alguns destes documentos encontrados no espólio de Luiz Fernando Carvalho Dias.
[...]
Joahes
Petri presbiter iurato et interrogato dixit quod vidit Pelagium Calvum
facere aptum occidentalem Sancti Iohanis per sumptum johanis menendj et vidit
carpentarios tegere ecclesiam per sumptum Ihanis menendj et vidit quando
posuerunt super tegulas per sumptum eius.
Interrogato si Iohanes Menendj erat patronus dixit illum
scio... esse dominum.
Interrogato si viderat Johanes Menendj dare ecclesiam
Sancti Iohannis fratribus de Arganil dixit non vidisset audivi dicere quod dederat
Johanes Menendj ecclesiam fratribus de Arganil et fecerat illis inde kartam ......... dixit
quod viderat ibi stare unum fratrem de Arganil pro clavicellaria et alium pro
capellano et postea vidit alium pro
capellano.
Interrogato si
parrochiani erant patroni dixit quod nescio. De fundamento ecclesie dixit
nesciebat quis fundaverat.
Arcipresbiter
iuratus et interrogatus dixit quod sciebat Johanes menendj esse canonicum
Sancte Marie et sciebat domnum Mi esse in Sancto Johane de Manta de manu
Johanes Menendj prout credebat ipse postea expulit inde illum et postea vidit
Jo. Menendj stare ante arcepiscopum Compostellanensis et vinxit ecclesiam et
vidit ibi stare unum fratrem de Arganil et audivit quod Jo. Menendj dederat
patronatum fratribus de Arganil.
Interrogatus si
Jo. Menendj erat patronus dixit quod nesciebat sed sciebat esse dominum.
Interrogatus si
parrochiany erant patronj dixit quod nesciebat dixit quod nesciebat ... daverat
ecclesiam sed dixit quod illud quod erat ibi factum credebat quod facerat Jo.
Menendj.
Gonsalvus
Suarij clericus iuratus et interrogatus dixit quod vidit quando erat puer et
erat monachinus Jo. Menendj fundare ibi ecclesiam Sancti Jojannis et facere
et vidit ibi priorem de Arganil stare et .... Jo. Menendj dabat post mortem
suam patronatum ipsius ecclesie et ecclesiam Monasterio de Arganil et quod
fecerat inde cartam. Interrogatus si erat Jo. Menendj patronus dixit quod erat
patronus antecedens .... parrochiarnj erant patronj dixit quod nesciebat et
dixit quod viderat ... kartam .
Pelagius
Suerij sutor iuratus et interrogatus dixit quod sciebat stare in ecclesia
Sancti Johanis duos fratres unum pro capellano et alium pro clavicellario sed
nesciebat quod qua de causa. Interrogato de aliis dixit ... dixerat ex parte
parrochianorum sancti iohanis.
Suerius
Gonsalvi clericus Sancti Iohanis iuratus et interrogatus dixit quis
fundaverat ecclesiam Sancti Iohanis dixit quod nesciebat sed sciebat ibi
pariente stare de antico et sciebat ibi stare domnum Michaelem et demum
Michaelem Petrum clericos et dabant inde terciam. Jo. Menendj qui erat
canonicus Sancte Marie et stabat illuc postea per ius Sancte ecclesie expulit
ab ecclesie Sancti Iohanis Jo. Menendj alios clericos et dixit quod Gonsalvus
fecerat ousiam et portas et alpenderem suis expensis et dedit ibi de suis
pecudibus de quibus hodie edificatam habetur in ecclesia et parrochiani emerunt
unum capum de Gº Petras ex... ad faciendam ecclesiam et per expensas Jo.
Menendj et parrochianorum dederunt portam et detulerunt parrochianj et dederunt
ecclesie unam casam et Jo. Menendj fecit corpus ecclesie et dedit finem et
postea ivit ad Arganil et fratres accomodaverunt ej de suis denarijs et fecit
... pactum quod post mortem eius daret illis ecclesiam et interrogatus postea
tenuit ibi duos fratres de Arganil unum pro capellano et alium pro
clavicellaria postea episcopus fecit capitulum et exortavit eos qui darent
ecclesiam fratribus vel freires postea venit Menendus gunsalvj prior de Arganil
ad Sanctum Johanem et dixit Jo. Menendj prior ego edificavj hunc locum et feci
et qualem pactum feci priorj Pelagio d’ Aguiar et priorj Petro Menendj tale
concedo vobis et do vobis illam ecclesiam cum posesionibus qua es ........ ...
dixit S. Gunsalvj contradico et apello ad procuratorem quia episcopus
excomunicavit eos qui darent ecclesias fraires vel fratribus et propter hoc
astulit Jo. Menendj sibi portionem cum ................. procuratorum et
conquistus fuit de portione et inpetravit licteras quod habebat portionem et
....................................................... caria cum suis literis
ad Covellianam quod archipresbiter et ipse sciret si Iohanes Menendj fecerat
quod dixit .... et Johanes Menendj concessit quod fecerat tunc excomunicaverunt
illum et tunc Johanes Menendi ivit ad ......... dones removeret quod fecerat et
interea abiit . Interrogato si Iohanes Menendj erat patronus dixit quod erat
domnus. Interrogato si parrochianj erant patronj dixit quod nesciebat et dixit
quod parrochiani mutabant se secundum voluerunt .....
Domnus
Arrinatus iuratus interrogato dixit quod nesciebat quis fundaverat
ecclesiam Sancti Iohanis et dixit quod sciebat Johanem Menendi priorem et
faciebat corpus ecclesie et dixit .... inde quod facis interrogato si sciebat
aliquid de fratribus dixit quod nesciebat. Interrogato si .... erat patronus
dixit quod nesciebat.
Suerius
Iohanis prior Sancti Martinj de Manta in Collo iurato et interrogato dixit
quod Iohanes Menendj fecerat ecclesiam Sancti Ihanis de Manta in Collo et dedit
illam domno Michaelj pacto quod daret ipse domnus Michael sibi inde partem et
domnus Michaelis non tenuit pactum quod posuerat et Iohanes Menendj abstulit
sibi ecclesiam et interrogato si viderat in ipsa ecclesia fratres de Arganil in
possesione dixit quod viderat ibi unum fratrem sed nesciebat in quomodo stabat
ibi. Interrogato si ille qui facit ecclesiam in terra ipse ... erat patronus
dixit quod sic . Interrogato si patronus ecclesie potest dare ecclesiam
cuilibet dixit quod sic salvo iure episcopi.
Rodericus
Petri prior de Sancto Bartolomeo iurato et interrogato si Iohanes Menendj
fecerat ecclesiam Sancti Iohanis dixit quod nesciebat sed viderat illum domnum
ipsius ecclesie. Interrogato si viderat in tempore Iohanis Menendj fratres de
Arganil in possesione ipsius ecclesie dixit quod nesciebat. Interrogato si ille
qui facit ecclesiam aut fundat erat patronus dixit sic secundum usum terre cum
parrochianis salvo iure episcopi. Interrogato si patronus ecclesie potest dare
suum patronatum cuilibet dixit quod sic salvo iure episcopi.
Johanes
Johanis laicus iurato et interrogato si Jo. Menendi fundaverat ecclesiam
aut fecerat dixit quod nesciebat. Interrogato si viderat ibi fratres dixit quod
viderat ibi unum sed Iohanes Menendj erat dominus ipsius ecclesie. Interrogato
si ille quis fundat ecclesiam aut facit erat patronus dixit quod sic.
Interrogato si ille qui est patronus potest dare patronatum cuilibet dixit quod
nesciebat sed episcopus scit tale.
Sugerius
prior de Sancta Maria de Carantonia
iurato et interrogato si Iohanis Menendj fundaverat aut facerat ecclesiam
Sancti Iohanis dixit quod nesciebat. Interrogato si fratres de Arganil fuerant
in posesione ipsius ecclesie dixit quod nesciebat sed viderat ibi fratres stare
de Arganil et unus illorum erat clavicularius. Interrogato si erat mos quod si
illa quis facit ecclesiam aut fundat erat patronus dixit quod nesciebat.
Interrogato si patronus potest dare suum patronatum cuilibet dixit quod sic et
iste est testis ab utraque parte.
Petrus
Petri laicus de sancta Maria Magdalena iuratus et interrogato si Iohanes
Menendj et Gonsalvus Michael fecerant ipsam ecclesiam sed Iohanes Menendj
perfecerat eam et senper fuerat inde dominus. Interrogato et iurato si viderat
ibi fratres de Arganil dixit quod viderat ibi unum et erat claviger.
Interrogato si ille quis facit ecclesiam est patronus dixit quod sic.
Interrogato si erat mos quod patronus potest dare patronatum cuilibet dixit
quod sic quia multociens viderat hoc accidere.
Pelagius
Petri laicus iurato et interrogato si Johanes Menendj fundaverat aut
fecerat ecclesiam dixit quod nesciebat. Interrogato si erat ibi fratres de
Arganil dixit quod viderat ibi priorem de Arganil et duos fratres et recessit
prior et remanserunt fratres ibi tamen Iohanes Menendj fuit prior et dominus
usque ad mortem suam. Interrogato si ille quis facit aut fundat ecclesiam est
patronum dixit quod qui facit eam vel ....... aut hereditat est patronus.
Interrogato si patronus potest dare patronatum cuilibet dixit quod sic et
patronus abadare cum parrochianis et cum episcopo.
Martinus
Tourago laicus iurato et interrogato si Iohanes Menendj fundaverat
ecclesiam aut fecerat dixit quod nesciebat et dixit quod viderat inde ipsum
dominum usque ad suam mortem. Interrogato si viderat ibi fratres de Arganil
dixit quod non. Interrogato si qui facit ecclesiam aut fundat est patronus
dixit quod sic mihi videtur. Interrogato si patronus potest dare patronatum
cuilibet dixit quod nesciebat.
Suerius
Calvus iuratus et interrogato si Johanes Menendj fundaverat aut fecerat
ecclesiam dixit domnus Michael fecerat eam et post Johanes Menendj propulsavit
inde domnum Michaelem et melioravit in illa cum suis parrochianis et fuit
proinde dominus usque ad suam mortem. Interrogato si viderat ibi fratres de
Arganil in possesione ipsius ecclesie dixit quod nesciebat. Interrogato si est
mos quod qui facit ecclesiam aut fundat est patronus dixit quod nesciebat.
Interrogato si patronus potest dare patronatum cuilibet dixit quod nesciebat.
Gonsalvus
Iohanis laicus iurato et interrogato quis fundaverat ecclesiam dixit quod
domnus Michael et post recepit Iohanem Menendj ..... ipse Johanes Menendj
proiecit inde domnum Michaelem per vim et per arma. Interrogato quis fecerat
ecclesiam dixit quod Iohanes Menendj ........ ecclesie et tenuit eam usque ad
mortem. Interrogato si fratres de Arganil fuerant in possesione ipsius ecclesie
in patronatu dixit quod non sed vidit ibi unum fratrem clavicularium nomine
Johanem Gonsalvi. Interrogato si est mos quod quis fundat ecclesiam aut facit
esse patronus dixit quod non sine parrochianis. Interrogato si patronus potest
dare patronatum cuilibet dixit quod sic cum parrochianis et dixit quod
parrochiani cum Suerio Gonsalvi et cum Iohane Didaci abadaverunt ... et
episcopo et iste testis ductus fuit ab utraque parte.
......... Garsie iuratus et interrogato pro utraque parte quis hedificavit
ecclesiam dixit quod Johanes Menendj cum quodam suo consan..... clerico.
Interrogato si viderat ibi fratres de Arganil in possesione vel patronatum
dixit quod viderat ibi unum fratrem .... Alvarinum nomine clavicularium sed
nesciebat sub quomodo stabat ibi. Interrogato quod viderat ibi dominum
.......... usque ad suam mortem. Interrogato quis erat patronus dixit quod
Johanes Menendj. Interrogato si est mos ........ patronus potest dare patronatum
cuilibet dixit quod sic videbatur sibi quod debet dari suo patronato ...
intravit ecclesiam Johanis Menendj per arma aut per vim dixit quod non sed
fecit eam et de petris et de .... quomodo fuit abbadada ecclesia post mortem
Iohanis Menendj aut si fuit abbadata cum ....
Domnus
Giraldus presbiter iurato et interrogato quis hedificavit ecclesiam dixit
quod audierat ..... Interrogato si vidit ibi fratres de Arganil in possesione
dixit quod audierat dicere ..............................................................................
eam post mortem Iohanis Menendj. Interrogatus si quis facit ecclesiam est
patronatus dixit quod nesciebat. Tamen secundum forum sue terre videbatur sibi
quod deberet esse patronus. Interrogato si patronus potest dare patronatum
cuilibet dixit quod sic.
Petrus Suerij presbiter iuratus et interrogato
quis hedificavit ecclesiam dixit quod quis hedificavit ecclesiam dixit quod Jo.
Menendj . Interrogato si viderat ibi fratres de Arganil in possesione dixit
quod viderat priorem de Arganil cum duobus fratres venire ad ipsam ecclesiam
........ et remanserunt ibi fratres sed nesciebat in quomodo. Interrogato si
est consuetudo aut usus terre quod quis facit aut hedificat est patronus dixit
quod sic. Interrogato si patronus potest dare suum patronatum cuilibet dixit
...... Interrogato si Johanes Menendj intravit ecclesiam Sancti Iohanis per vim
et per arma dixit quod nesciebat. Interrogato si Johanes Menendj propulsaverat
inde domnum Michaelem dixit quod audierat sed non viderat et dixit quod Johanes
.............. integratus usque ad mortem. Interrogato si fuit abbadada sine
fratribus post ...... dixit quod nesciebat sed vidit domnum Gonsalvum pro domno
et testus qui iste productus fuit ab utraque parte.
Decanus
Egitaniensis juratus et interrogato dixit quod in principio ville nescit
quis fundavit ecclesiam ........... postea tractu tenporis vidit Iohanem
Menendj et domnum Michaelem presbiteros tenentes ........... sed postea fuit
reedificata ecclesiam per Gonsalvum de Galiena ..... ut audivit .........
fratres de Arganil in possione ipsius ecclesie respondet quod vidit ibi .....
de Arganil ....... Johane Menendj qui erat prelatus ipsius ecclesie.
Interrogato si est usus vel consuetudo si quis fundaverat vel ..... ecclesiam
habebat potestatem donandi ius patronatus cuicunque voluerit respondit quod si
eam ....... in proprio solo quod potest si habuerit consensu episcopi.
Petrus
Petri iuratus et interrogato quis hedificavit ecclesiam dixit quod
nesciebat sed dixit quod audiverat dicere Johanem ..... quod daret hereditatem
que fuit Menendj ......... ecclesiam Sancti Iohanis fratribus de Arganil.
Interrogato si viderat ibi fratres de Arganil in possione ecclesie dixit quod
non. Interrogato si est usus aut consuetudo terre quod qui facit ecclesiam aut
fundat est patronus dixit quod sic. Interrogato si patronus potest dare
patronatum cuilibet dixit quod sic.
.....................
iurato et interrogato quis hedificavit ecclesiam dixit quod nesciebat.
Interrogato si viderat ibi fratres de Arganil dixit quod viderat ibi fratres de
Arganil sed nesciebat in quomodo. Interrogato dixit quod viderat idem Iohanem
Menendj dominum semper et vidit quando Iohanes Menendj dabat pituariam ad
Arganil annuatim. Interrogato si qui populat ecclesiam est patronus dixit quod
nesciebat tamen dixit quod Iohanes Menendj fecerat ecclesiam. Interrogatus si
est mos vel usus quod patronus potest dare patronatum cuilibet dixit quod sic.
(Continua)
Fonte - ANTT, Cx. mº 2, nº 4
As Publicações do Blogue:
As Publicações do Blogue:
http://covilhasubsidiosparasuahistoria.blogspot.pt/2013/05/covilha-o-2-aniversario-do-nosso-blogue.html
Estatística baseada na lista dos sentenciados na Inquisição publicada neste blogue:
http://covilhasubsidiosparasuahistoria.blogspot.pt/2011/11/covilha-lista-dos-sentenciados-na.html
Publicações sobre as igrejas no nosso blogue:
http://covilhasubsidiosparasuahistoria.blogspot.pt/2014/05/covilha-as-suas-igrejas-ii.html
Estatística baseada na lista dos sentenciados na Inquisição publicada neste blogue:
http://covilhasubsidiosparasuahistoria.blogspot.pt/2011/11/covilha-lista-dos-sentenciados-na.html
Publicações sobre as igrejas no nosso blogue:
http://covilhasubsidiosparasuahistoria.blogspot.pt/2014/05/covilha-as-suas-igrejas-ii.html
http://covilhasubsidiosparasuahistoria.blogspot.pt/2014/03/covilha-as-suas-igrejas-i.html
http://covilhasubsidiosparasuahistoria.blogspot.pt/2012/10/covilha-as-igrejas-do-seculo-xiv.html
Sem comentários:
Enviar um comentário